Nulla dies sine linea, scripsit olim Plinius Major. Hoc dictum congruere debet cum proposito ephemeridis, nam quid sibi vult nomen ephemeris, nisi res cottidie agenda ?. Sed hoc est facile dictu, difficile factu. Primum est mihi cogitandum quid sit scopus meus, dum scribo haec. Narrare quod mihi unoquoque die evenit ? De Re Publica quod sentio ? De affectibus meis vel de cupidinibus meis ? Cur non etiam de libidinibus meis ? Omnia haec mihi sunt meditanda, antequam re vera incipiam. Itaque peto a lectoribus meis (si forte sunt mihi lectores, de quo valde dubito), ut me sinant cogitare aliquot dies. Dicamus ergo : nulla dies sine... cogitatione.
Valete.
Pastrix