Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 octobre 2005

Socolata

Dicunt docti homines optimum remedium melancholiae esse SOCOLATAM. (Latine enim necesse est ita scribere hoc verbum, quia in hac lingua, ut in Graeco, non est sonus qui Gallice scribitur /ch/ et Anglice /sh/) sed quocumque modo scribitur, socolata est plena virtutum, et continet elementa similia morphinae, quae dolorem physicum, sed imprimis psychicum diminuit. Vivat Christophorus Columbus, qui Americam inveniendo, effecit ut nos Europaei frueremur hac faba mirabili, qua Azteci utebantur ad curandos fere omnes morbos. Felices Azteci ! Sed nunc quoque felices nos, qui possumus edere socolatam illam omnibus modis: cum lacte, cum nucibus, cum amygdalis, cum abellanis, eam bibere cum lacte, et eam lingere glaciatam in aestate. Mmmm! Ergo, optimae lectrices, optimi lectores, tu quoque, cara Thalia, nolite dubitare uti et abuti hoc remedio prodigioso. Valete, et beati estote ! Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Dis, tu as changé de toubib ? il t'a conseillé de fumer du chocolat ? ;-) <br /> Pastrix c'est masculin ou féminin parce que d'habitude ce sont les femmes qui tombent dans le chocolat pour retrouver l'euphorie...
latine
Publicité
Publicité