Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 avril 2006

Trahit sua quemque voluptas

Rectissime monet amicus noster Salvator : Sunt quibus placeat rus cum amoenitate sua, aëre puro, avium cantu, silentio, solitudine, et sunt quos delectet urbs cum tumultu suo et strepitu, autoraedarum commeatu perpetuo, multitudine hominum inter se collidentium. Nemo igitur reprehendat quemquam quod malit aliquid quod ipse nolit. Ut ait proverbium bene notum: 'De gustibus et coloribus non est disputandum', et Poëta : 'Trahit sua quemque voluptas'. Ego quidem libentissime, feriis finitis, Lutetiam redii. Multo cum gaudio domum meam urbanam et conclave meum recuperavi, in viam domo exii, autocineta vitavi, ad semaphora tricolora exspectavi dum transirem, canum excrementa cavi (nam Lutetiae non 'CAVE CANEM' ubique inscribendum est, ut olim in januis villarum Romanarum, sed 'CAVE CANUM EXCREMENTA'). Raro Parisienses ea culcant, nam assueti sunt ea cavere, sed quam saepe videmus peregrinos inenarrabili cum taedio purgare conantes calceamenta sua postquam talis casus eis accidit. Quod risum indigenarum (ignoscite eis!) movere solet. Verum est domini canum lege severa coactos esse ipsos colligere haec vestigia sordida. Sed nemo ignorat Francogallos generatim, et Parisienses praecipue, legibus hujus generis non libenter parere, et vigiles publicos non pronos ad tam tenuia delicta sancienda... Valete omnes, ubicumque estis, dummodo locus vester vobis placeat...Et pergite hoc diarium legere et commentariis vestris ornare... Pastrix ..
Publicité
Publicité
Commentaires
S
Ignoscite, ubi dixi "cum multis et diversis colores", dico "cum multis et diversis coloribus".
Valete!
S
Expositionem artis in viis Lutetiae esse videtur, ubi sculpturas vaccae collocati sunt cum multis et diversis colores. Etiam causam eius auxilium ad populos pauperes esse intellexi, sed non recordor bene notitiam plenam, tantum recordor imagines vaccae in televisifico.
Ahhh! Et non erant "vigiles publici", id promitto! Erant sculpturas vaccae!
Vel fortasse fuit tantum somnus?
Bene, dilecte Pastrix, nunc sum egomet qui habet nonnullos dies feriae. Nos "videmus" proximam hebdomadam.
Cura ut valeas, amice, et valete omnes lectrices et lectores huius diarii!
P
Nullas vaccas vidi Lutetiae, optime Salavator, praeter vigiles publicos, quos in lingua plebeia, Galli vocare solebant "vaccas". Inde hic clamor, olim auditus in protestationibus gubernatoribus adversis : Pereant vaccae ! (vulgo: mort aux vaches !)
S
Hodie recordatus sum tibi, amice Pastrix, ergo nuntii de Lutetia in televisifico.
Legionem vaccae capere Lutetiam videtur.
Certusne est, Pastrix?
Narra nos, amabo te!
Cura ut valeas, dilecte amice.

Post scriptum : Valde bona tua nova sententia "Cave canum excrementa" (ja,ja,ja,ja...).
latine
Publicité
Publicité