Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 avril 2006

Sol lucet...

Adhuc ago ferias in villa mea montana. Tempestas in dies amoenior fit. His duobus diebus sol splendide luxit et carere calefactione centrali (quae dicitur) tandem potuimus. Nondum est aestas, sed appropinquare videtur hoc tempus anni amoenum. Non ignoro multos hujus diarii lectores incolere in aliis regionibus, ubi tempestas multum differt a nostra, sive vivunt in Insulis Fortunatis, ubi tempestas semper est modica, neque calida, neque frigida, sive in Hispania meridionali , ubi jam temperatura certe est altior quam hic, praesertim in montibus nostris, sive fortasse vivunt in altero haemisphaerio, ubi anni tempora sunt inversa, et jam autumnus incepit, non ver, ut apud nos. Si vultis, carissimi lectores et lectrices, certiores nos facere de statu rerum in terris diversis vestris, nolite dubitare; multum nobis placebit cognoscere conditiones vestras. Scribite ergo, narrate quid agatis, quale sit caelum vestrum, et omnia quae in mentem (et in ordinatrum) vobis occurrent... Valete, et gratificamini nobis commentaria vestra. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
On a le même ciel, mais certaine étoile s'était éclipsée...Des années-lumière s'interposaient...De bonnes nouvelles enfin !
T
Bah euh l'état de mon ciel ??? euh j'ai Venus en Mars et le scorpion qui vient de piquer la vierge... comment ça, j'ai encore rien compris, c'est pas ce que tu attendais !! Oui, mais moi j'habite sous le même ciel que le tien et je ne peux même pas t'en parler en latin...
latine
Publicité
Publicité