Oceano nox. Nox atra, nox profunda. Naufragus manet solus in insula sua. Nulla stella in caelo. Neque Luna mensis Ramadan incipientis. Nemo lagoenam ejus invenit. Sed sine desperatione pergit scribere diarium suum ad quem ? ad posteritatem ? ad nepotes suos ? qui nunquam (aut fere nunquam) Latine discent. Aut potius scribit sibi ipsi, sequens consilium Ferenunquam. Nox quieta. Ne canes quidem latrant. Neque feles felit. Nulla avis fritinnit. Omnes et omnia quiescunt. Solus cum ordinatro suo Pastrix scribit. Etiam autoraedae praeterire in via desierunt. Fortasse mundus totus evanuit. Vale, munde false (ut canit Papagenus in 'Tibia Magica'. Ave, nox aeterna !
Pastrix