Nullus commentarius missus est hodie. Nondum. Fortasse tardius venient. Sed ego non possum exspectare. Debeo scribere nunc, non ut soleo, media nocte. Spero novam eclipsim non eventuram sicut heri, ut Sol abscondat Lunam, aut Luna Solem. Erat tamen eclipsis non tota : supererat corona circum Solem. Luna coronabat Solem. Ave, Sol, ave, Luna. Ambo estis pretiosi. Vos ambos saluto.
Hodie brevis esse debeo. Non multum temporis habeo. Sed semper cogito de vobis, optimae lectrices, optimi lectores. Valete et cogitate de me, vos quoque. Bonam noctem vobis opto.