Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
18 septembre 2005

Mundus est scaena

Democrites, ille philosophus Graecus, dixit mundum esse quasi scaenam: prodimus, fabulam agimus, eximus. Credo Guilielmum Shakespeare, scriptorem Anglicum, fere idem dixisse. Sed haec fabula, quam agimus, estne comoedia an tragoedia ? Sumusne discipuli Thalliae an Melpomenes ? Pendet ex temporibus. "Tempora mutantur, nos et mutamur in illis", dixisse fertur Imperator Francorum Lotharius (840-855), nepos Caroli Magni. Nolite mirari eruditionem meam. Sum 'doctus cum libro'. Ita est: tempora mutantur. Exempli gratia, si exstitissent diarii interretiales trecentos abhinc annos, saeculo XVII, plerique scriptorum eos scripsissent LATINE, ut omnes homines docti Europae eos legere et intellegere possint. Exemplum dabo : Dissertatio de Methodo Cartesii (Descartes), quae Gallice primum conscripta erat, pondus nullum, auctoritatem nullam habuisset extra Galliam, nisi fere ilico translata esset in Latinum, ut legeretur per totam Europam, et ita factum est. Nunc autem diarius meus, quia Latinus, invenire perpaucos lectores videtur. Itaque salutare volo Thalliam, quae non solum eum legit, sed de eo commentarios mittit, quos incredibiliter gaudeo legere. Gratias tibi ago, Musa amica, fidelis inspiratrix. Vale, valete vos quoque lectores mei optimi. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
2 muses + 1 choix = 1 schizophrène... <br /> Les muses enseignent, mais qui comprend ? pas moi, pas tout... Et je perds ces vers sans percer le mystère... Mais la conscience n'a-t-elle pas été donnée à l'homme pour transformer la tragédie de la vie en une comédie ?(Démocrite)
latine
Publicité
Publicité