Hodie nuntium meum scribo maturius solito, id est post meridiem (p.m. ut dicunt Angli, qui aliquando colunt linguam Latinam melius quam nostri Galli), non, ut soleo, vesperi. Id, quia vesperam agam apud filiam meam, quae celebrat diem suum natalem ruri, in vico qui ab Urbe abest centum chiliometra. Fateor me difficilius scribere hac hora diurna quam noctu, cum omnia quieta sunt, sed conabor tamen. Nondum, re vera, institui de quibus rebus locuturus sim. Video in interreti ('internet') multos diarios ('blogs'), in quibus scriptores narrant omnia quae sibi eveniunt, amores, curas, affectus. Ego dubito an res meae interesse possint lectorum.
Usque adhuc non inveni nisi lectricem unam, neque scio quid ejus interesse possit. Pergam tamen scribere cottidie, si possum, fortasse solum ut in latine scribendo exercear. Nam etiamsi lingua mea natali uterer, tamen nescirem de qua re loquerer.
Valete, optimi lectores, ad crastinum diem.
Pastrix
P.S. Movit me quod scripsit THALIA in commentario suo 'pas drôle!' id est : non comicum! nam si Musa Comoediae scribit : Non comicum!, timeo ne mutetur in Melpomenem, Musam Tragoediae. Praefero illam huic. Solatio tibi sit, THALIA, quod ego quoque non sum tam expertus in Interreti ('internet') , et saepe mihi, ut tibi, accidit ut non intellegam cur aliquid non prospere successerit.
Bono sis animo, et spem serva. Vale.