24 avril 2006
Minae caeli
Post diem calidissimum et molestum, nullo vento flante, procella caelum nobis minatur , omnino atrum factum. Jam, cum vix sexta hora exacta est, tenebrae fere nos circumdant. Mox imber vehemens cadet, quem quidem gratissime accipiemus, adeo dies inamoenus fuit. Post non paucos dies, quando tempestas amoenissima fuit, sol ardens, sed zephyro semper mitigatus, ecce venit tempestas non gratissima. Tempus, fortunate, nobis mox erit in urbem redeundi, ubi nemo de tempestate vel de caelo curat, dum omnes omnia itinera sibi necessaria facit per vehicula communia : tramen subterraneum, autoraedas longas publicas, vel vehiculo suo proprio, quid eis refert quae tempestas eis paratur, imber, sol, nullius momenti haec circumstantia eis videntur. Etiam ei qui pedibus ambulant non tantae curae est tempestas vel temperatura, quanta rusticis aut ruri incolentibus. Ego quidem Lutetiam rediturus sum perendie die Mercurii. Vale, rus plerumque amoenum sed aliquando molestum !
Valete, optimi lectores et lectrices, et mementote nobis commentariis vestris favere.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
P
T
J
J