Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

25 janvier 2006

Frigus Siberianum

Aëris temperatura cecidit sub zerum in plerisque regionibus Europae, etiam in Gallia nostra, quae tamen habetur a Geographis regio temperata, neque in calore ut terrae tropicales, neque in frigore ut terrae septentrionales immoderata. Die Solis proximo...
Publicité
Publicité
24 janvier 2006

Piscis in aqua

Eorum sententia, qui astrologiae credunt, sumus nunc (ut mihi videtur) sub signo Piscium. Hac de causa fortasse inscientes locuti sumus de piscibus. Acipenseribus posthac, gratiae sint agendae Myrtillae, natare licebit quietis in aquis frigidis, ubi beate...
23 janvier 2006

mea culpa

Severissime me reprehendit et vituperavit Myrtilla propter nuntium meum hesternum de caviario. Ira accensa, me accusavit quod essem turpiter egoïstes, quod curarem de nihilo praeter meam gulam, quod paratus essem in periculum adducere aequilibrium mundi...
23 janvier 2006

Vale, caviarum !

Cottidie novae prohibitiones promulgantur : heri prohibitum est fumare tabaccum in officiis et in locis publicis, in autocineto sedere nisi zona securitatis cinctum, et aliae res quae antea liberae erant. Nunc prohibere volunt importationem caviari. Caviarum,...
21 janvier 2006

Frigus et calor

Dum in Australia homines calore caniculario laborant (vidimus in televisorio tenilusores sudantes et anhelantes in campo ), alii in Russia et Finlandia frigore pereunt, temperatura aëris decendente ad 30 aut 40 gradus sub zero. Mirabilis varietas naturae...
Publicité
Publicité
20 janvier 2006

Gratias !

Gratias vobis ago maximas, optimae lectrices, pro commentariis vestris, qui mihi persuadent ut pergam scribere hunc diarium, quanquam quoties adveperascit et appropinquat tempus emittendi nuntios meos, diu haesito et me ipsum rogo : "Quid scribam hoc...
19 janvier 2006

Ubi estis ?

Heri provocationi Myrtillae respondi, vertendo in Latinum sententiam quam mihi dederat, ita ut ei persuaderem omnia exprimi posse Latine, dummodo accipiamus neologismos necessarios, ut faciebant antiqui, et Cicero ipse, qui non dubitabat nova vocabula...
18 janvier 2006

Provocatio

Provocationi Myrtillae respondere conabor : mihi enim dedit sententiam in Latinum vertendam. Sed antequam eam Latine scribam, oportet primum eam transferre in...Gallicum. Ecce ea Gallice expressa : "regarder ( hoc facile est!) une lutte traditionnelle...
17 janvier 2006

Non omnes !

Ne anxia sis, Myrtilla, non omnes feminae rempublicam gubernare cogi debent. Sicut omnes viri non debent pedifollio ludere aut res politicas curare. Ego ipse neque pedifollio ludo (ne lusorum nomina cognosco, neque eorum facies), neque in rebus politicis...
16 janvier 2006

Feminae

Ubique terrarum his diebus feminae vincunt. In Chilia Michaëla Bachelet electa est praeses Reipublicae, in Nigeria altera femina quoque idem munus accepit, et in Finlandia alia femina post aliquot dies ad summum locum Reipublicae quoque accedet. Ne obliviscamur...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité