Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 janvier 2006

Frigus Siberianum

Aëris temperatura cecidit sub zerum in plerisque regionibus Europae, etiam in Gallia nostra, quae tamen habetur a Geographis regio temperata, neque in calore ut terrae tropicales, neque in frigore ut terrae septentrionales immoderata. Die Solis proximo ibo spectatum lacus nemoris Boloniensis, quos spero fore gelatos, quod ante aliquot annos accidit, cum homines poterant non solum transire lacus pedibus, sed etiam super glacie pedifollio ludere. Mirum spectaculum ! Credidisses te esse in Hollandia, ubi hieme multi homines eunt ex loco ad locum alterum, non ambulando, sed multo celerius patinando. Hic tamen non puto nos posse uti Sequana gelato eodem modo... Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix P-S Ne irata sis, Myrtilla, ego te nunquam irrisi, at conira sententiam tuam sincere probavi.
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Quid quereris de frigore hiemali, mi Pastrix? Num miraris frigus hieme saevire? Num tibi plus placeat mense Iulio saevire frigus? aut mense Ianuario calorem? Ego Metis habitans de frigore non queror, quanquam hic multo saevius est! te refove domi in lecto tuo cum puella formosa...
T
C'est le colonel Moutarde, dans le frigo de la cuisine, avec un patin... à glace !! Bin quoi elle a parlé d'indices, Mam'zelle Myrtille, non ??? <br /> C'est pas de ça qu'il parle M'sieur Pastrix ??? <br /> Enfin Pastrix tu serais pas un peu Marseillais sur les bords??!! non parce qu'entre les -5 parisiens et les -30 moscovites il y a de la marge non ?? <br /> Rah là là une chose est certaine on est mieux au soleil !!
M
premier indice : Pastrix semble Parisien...<br /> Ici, il ne fait pas chaud non plus, mais de là à patiner sur le canal du Midi, il s'en faut de beaucoup !
latine
Publicité
Publicité