Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

16 décembre 2005

dentem perdidi

Finitum est: dentem perdidi. Ubi est tempus, quando, parvus puer, quoties unum ex dentibus quos vocant 'lacteos' perdebam, eum ponebam sub pulvino meo, et postero die mane inveniebam munus quod mihi attulerat sorex parvus pro dente perdito. Eheu ! Sorex...
Publicité
Publicité
14 décembre 2005

dens pro dente

"Oculus pro oculo, dens pro dente" , sic ait lex talionis. Quae lex non est tam severa aut crudelis quam homines hodierni putant. Nam ea adaequabatur poena crimini, tempore quo ultio (vindicta) saepe multo superabat crimen, praesertim si victima erat...
13 décembre 2005

libertas

Redii tandem ad consuetudinem meam scribendi noctu. Conclave enim ubi est ordinatrum meum liberum est. Silentium in domo, quies in urbe, januae clausae, tranquillitas. Libertas. Sed fortasse me rogabitis :" Cur conclave tuum saepe est occupatum ?" Causa...
12 décembre 2005

homo duplex

Ita est, optima Thulia, duplex sum, ut omnis homo, vir aut femina. Dr Pastrix et Mr Px (hic tantummodo ut possim scribere Gallice, nam Pastrix votum fecit se nihil scripturum nisi Latine). Semper mihi placuit personas duas (aut tres, aut quattuor...)...
11 décembre 2005

Pauca verba

Pauca verba hodie vesperi scribam, et maturius quam soleo, quia iterum conclave ubi est ordinatrum meum occupatum erit hac nocte, ita ut non possim frui solitudine quae mihi necessaria est, ut dixi olim in diario, ad meditandum et scribendum nuntium meum...
Publicité
Publicité
10 décembre 2005

comparatio

Comparatio non est ratio, dicit proverbium Gallicum bene notum. Heri comparabam mentem meam sterilem et inhabilem factam ad inveniendas res de quibus loquar in hoc diario, cum autocineto cujus motrum frigidum est, et quod difficile incitatur ad movendum....
9 décembre 2005

difficile

Sicut machina (aut autocinetum), postquam diu immobilis (aut immobile) mansit, non facile ad movendum incitatur, quia aut motrum est frigidum, aut accumulatorium vacuum est , aut aliquod aliud machinamentum non est integrum, ita mihi accidit ut, post...
8 décembre 2005

Post interruptionem...

"Post interruptionem spectaculum continuatur" sic clamant histriones, cum aliquis casus effecit ut eorum spectaculum interrumperetur. Hic non agitur de spectaculo, sed de hoc diario quod coactus sum interrumpere propter iter quod facere debebam procul...
1 décembre 2005

... interruptus

Cras (die Veneris 2 m.Nov.) iter facturus sum procul ab Urbe Lutetia. Ero absens septem dies, unam hebdomadam. Scribere in hoc diario non potero, quia ordinatrum mecum non aufero... Valde doleo quod relicturus sum lectrices et lectores meos fideles sine...
30 novembre 2005

hiems

Post autumnum venit hiems, hiberna tempestas. Cottidie narratur homines sine domicilio frigore perire. Etiam in Gallia nostra, immo in urbe nostra, Lutetiae. Quid dicamus de eis qui vivunt, aut potius vivere conantur, in altissimis montibus Casmiriae,...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité