Cottidie novae prohibitiones promulgantur : heri prohibitum est fumare tabaccum in officiis et in locis publicis, in autocineto sedere nisi zona securitatis cinctum, et aliae res quae antea liberae erant. Nunc prohibere volunt importationem caviari. Caviarum, ut omnes scitis, sunt ovula piscis cujusdam acipenseris nomine, quae gustantur diebus feriis cum vodca aut cum vino Campaniensi. Est quasi signum festivitatis et prodigalitatis. Nunc dicunt hoc genus piscium fieri in dies rarius, et hac de causa diligenter servandum esse, ut olim servandi erant elephanti, phoci, balaenae, et nescio quae genera animalium quae curae sunt Brigittae Bardot. Sed quid nobis ? Possumus carere elephantis, balaenis et phocis, sed nolite nos privare caviaro. Miseremini nostri.
Valete, Myrtilla, Thalia et omnes aliae lectrices. Dormite bene et somniate de mundo libero, sine ulla prohibitione.
Pastrix