Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 janvier 2006

Piscis in aqua

Eorum sententia, qui astrologiae credunt, sumus nunc (ut mihi videtur) sub signo Piscium. Hac de causa fortasse inscientes locuti sumus de piscibus. Acipenseribus posthac, gratiae sint agendae Myrtillae, natare licebit quietis in aquis frigidis, ubi beate victuri sunt dum mors naturalis eos auferat in caelum suum aquaticum. Fortunatos pisces ! Utinam jucundissime fruantur his indutiis vel pace temporaria, quam eis concedit gula hominum insatiabilis. Interea edamus ostrea aut mitulos, quorum salus minus pertinet ad aequilibrium mundi. Utique eos non rogavimus, quid de hac re ipsi sentirent. Melius est non rogare quam responsum negativum accipere, nonne ? Nos autem pergamus vivere sicut pisces in aqua. Antequam finem faciam scribendi hunc nuntium, salutare volo lectrices fideles quae commentarios tam opportunos quam jucundos mittunt, praesertim Thaliam, Myrtillam, Claudiam, Aldam et quas fortasse obliviscor commemorare. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
bin moi non plus je ne comprends pas grand chose... mais bon c'est normal j'ai jamais fait de latin moi !! <br /> Pastrix, tu parles de poissons congelés dans les astres Ô pas logiques<br /> Tu penses que Myrtille est anguille ascendant savonnette ?
M
pas tout compris... juste une légère impression qu'il se fiche un peu de moi, le Pastrix... ;)
latine
Publicité
Publicité