18 janvier 2006
Provocatio
Provocationi Myrtillae respondere conabor : mihi enim dedit sententiam in Latinum vertendam. Sed antequam eam Latine scribam, oportet primum eam transferre in...Gallicum. Ecce ea Gallice expressa : "regarder ( hoc facile est!) une lutte traditionnelle japonaise à la télé (neologismus notus) vautré (facile!) sur un tapis cloué ou collé au sol en grignotant (facile!) un plein récipient en plastique de grains de maïs éclatés à la chaleur". Vertamus : 'luctationem Japonicam a majoribus traditam in televisorio spectare, in tapete solo adhaerente molliter stratum et granos maizae calore diffisos e vase plastico pleno rodentem". Ha ha ha !
Si possemus hominem Romanum antiquum ad vitam revocare, nonne intellegeret ? Etiam televisorium quid significet conjiceret, nam omnes Romani litterati sciebant Graece et intellegere poterant verbum "tele" significans "longe, procul". "Visorium" autem sciret vocabulum e "videre" ductum, id est "instrumentum ad videndum quae procul aguntur aptum". Scitisne Harrium Potter translatum esse non solum in Latinum sed in Graecum antiquum ?
Valete, Myrtilla, Thalia, Alda, et vos omnes, optimi lectores et lectrices, et dormite suaviter.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
A