Severissime me reprehendit et vituperavit Myrtilla propter nuntium meum hesternum de caviario. Ira accensa, me accusavit quod essem turpiter egoïstes, quod curarem de nihilo praeter meam gulam, quod paratus essem in periculum adducere aequilibrium mundi ; dicebat enim non justum esse destruere miseros acipenseres et praesertim eorum feminas voluptatis causa, et se (id est Myrtillam ipsam) malle me de pedifollio loqui quam emittere tales sententias, quae sibi (id est Myrtillae) valde displiceant. Bene, bene ! Ne irata sis, optima Myrtilla, me paenitet sceleris mei. Mea culpa, mea maxima culpa ! Posthac juro ovulis cujusvis piscis in loco caviarii me contentum fore, dum iterum pullulent belugae aliique acipenseres. Crescite et multiplicamini, pisces carissimi (carissimi, in duplice sensu !).
Valete, optimi lectores et lectrices. Et dormite in utramque aurem.
Pastrix