Dum in Australia homines calore caniculario laborant (vidimus in televisorio tenilusores sudantes et anhelantes in campo ), alii in Russia et Finlandia frigore pereunt, temperatura aëris decendente ad 30 aut 40 gradus sub zero. Mirabilis varietas naturae ! Hic hiems, illic aestas. Item quam saepe evenit eodem tempore et aliquando in eadem terrae parte hic inundatio calamitosa, illic siccitas omnibus plantis et frugibus perniciosa. Item inter homines ipsos quot comedunt nimium et obesi fiunt ita ut adhuc juvenes in periculo mortis sint, et quot contra fame moriuntur ! In medio stat virtus, in temperantia salus.
Item de dormiendo : satis, non nimis.
Valete, et dormite satis et bene.
Pastrix