Ne anxia sis, Myrtilla, non omnes feminae rempublicam gubernare cogi debent. Sicut omnes viri non debent pedifollio ludere aut res politicas curare. Ego ipse neque pedifollio ludo (ne lusorum nomina cognosco, neque eorum facies), neque in rebus politicis occupatus sum. Quisque artem suam, officium suum, gaudia sua habeat. Sed puto (et multi mecum) utilissimum omni nationi esse feminas quoque, non solum viros, aliquam auctoritatem habere in republica, SI id cupiunt et existimant se earum rerum esse capaces, ut illae de quibus heri loquebar. Verum est in historia inveniri nonnullas feminas etiam crudeliores et magis sanguinarias quam viri. Sed, ut saepe dicit persona quaedam (cujus nominis oblitus sum) in Monte Magico, auctore Thoma Mann, "placet experiri". In varietate voluptas.
Valete, optimae lectrices et optimi lectores. Et somniate suaviter.
Pastrix