Ubique terrarum his diebus feminae vincunt. In Chilia Michaëla Bachelet electa est praeses Reipublicae, in Nigeria altera femina quoque idem munus accepit, et in Finlandia alia femina post aliquot dies ad summum locum Reipublicae quoque accedet. Ne obliviscamur Germaniae, ubi electa est cancellaria femina quaedam nomine Angela. Angela ! Felices Germani, qui administrantur ab angela, cum tot nationes gubernantur a daemonibus ! Ut dixit Ludovicus Aragon in versu quodam saepe citato :
"Femina est futurum viri". Nemo scit quid poëta significare velit. Sed versus est pulcherrimus et omnes eum mirantur. Vivant igitur feminae !
Valete, optimae lectrices et vos quoque lectores. Et somniate de mundo gubernato a feminis.
Pastrix