Gratias vobis ago maximas, optimae lectrices, pro commentariis vestris, qui mihi persuadent ut pergam scribere hunc diarium, quanquam quoties adveperascit et appropinquat tempus emittendi nuntios meos, diu haesito et me ipsum rogo : "Quid scribam hoc vespere ? De qua re loquar ? Nam necesse est habere de quo loquar. De me ? quis curat ? De rebus politicis ? Non sum expertus. De pedifollio et de lusoribus ? De eis non novi nisi paucorum nomina. De judiciis et de judicum erroribus ? Nimis longum esset. De bellis quae saeviunt in omnibus terrae partibus ? Nimis tristis materia. De pelliculis cinematographicis ? Ita. Cur non ? Novissima quam vidi est cui titulus est "Mihi videris pulcherrimus", cujus personae praecipuae sunt Michaël Blanc ("Albus"!) et femina quaedam Dacoromana, quam Michaël (qui est homo rusticus et rudis) arcessit ut eam ducat uxorem. Post aliquot difficultates, amor ambos conjungit. Pellicula est faceta et jucunda. Mihi quidem multum placuit. Vobis jam dixi me ridere malle quam lacrimare...
Valete, et dormite bene. Et somniate de rebus jucundis.
Pastrix