Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

17 septembre 2005

carpe diem

Hodie nuntium meum scribo maturius solito, id est post meridiem (p.m. ut dicunt Angli, qui aliquando colunt linguam Latinam melius quam nostri Galli), non, ut soleo, vesperi. Id, quia vesperam agam apud filiam meam, quae celebrat diem suum natalem ruri,...
Publicité
Publicité
16 septembre 2005

Victoria!

Victoria! Fumus albus ascendat ad caelum! Habemus papam ? Non Papam, sed lectorem, vel potius LECTRICEM, quae respondit nuntio meo, ejus pseudonymus est Thalia, nomen Musae Comoediae. Dicit se non intellegere linguam Latinam, sed optime videtur optime...
15 septembre 2005

nulla dies sine linea

Nulla dies sine linea, scripsit olim Plinius Major. Hoc dictum congruere debet cum proposito ephemeridis, nam quid sibi vult nomen ephemeris, nisi res cottidie agenda ?. Sed hoc est facile dictu, difficile factu. Primum est mihi cogitandum quid sit scopus...
14 septembre 2005

latine

Hic incipit ephemeris mea sub inscriptione 'latine', quia, ut videtis, in animo mihi est eam latine scribere, ita ut nullus dies mihi praetereat quin vel unam lineam exarem. Utrum hoc mihi sucedet annon, nescio. Sed qui nihil audet, nihil consequitur....
Publicité
Publicité
<< < 10 20 30 40 50 60 61 62 63
latine
Publicité
Publicité