Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

7 octobre 2005

Oceano nox

Oceano nox. Nox atra, nox profunda. Naufragus manet solus in insula sua. Nulla stella in caelo. Neque Luna mensis Ramadan incipientis. Nemo lagoenam ejus invenit. Sed sine desperatione pergit scribere diarium suum ad quem ? ad posteritatem ? ad nepotes...
Publicité
Publicité
6 octobre 2005

Mors et Vita

Verum est quod dicitis, Thalia et Ferenunquam, scilicet linguam Latinam esse quasi mortuam. Sed mortui ad vitam revocari possunt, fortasse non corporaliter, sed certe spiritualiter. Ut philosophi, poetae, pictores, musici, et alii. Opera Vivaldi, exempli...
5 octobre 2005

Mercurius

Hodie est dies Mercurii. O Mercuri, miserere mei. Tu es deus communicationis, ergo debes me adjuvare et facere ut diarius hic inveniat lectrices et lectores. Ubi sunt ? Ei, qui erant, Thalia et Ferenunquam, evanuerunt... Graecis, o Mercuri, fuisti Hermes,...
4 octobre 2005

Eclipsis

Nullus commentarius missus est hodie. Nondum. Fortasse tardius venient. Sed ego non possum exspectare. Debeo scribere nunc, non ut soleo, media nocte. Spero novam eclipsim non eventuram sicut heri, ut Sol abscondat Lunam, aut Luna Solem. Erat tamen eclipsis...
3 octobre 2005

Luna et Sol

Luna et Sol se occultaverant. Nunc rursus apparuerunt. Apollini et Minervae gratias ago. Admiratus sum sapientiam Thaliae in commentario quem scripsit. Mihi placuit quoque responsum nostri Ferenunquam. Optimi amici ambo sunt, et contentus esse debeo tales...
Publicité
Publicité
2 octobre 2005

'No Comment'

Nullus commentarius ! Nulla lectrix, nullus lector commentarium misit. Etiam fidelissimi Thalia et Ferenunquam nihil rescripserunt. Fortasse eis molestus factus est diarius meus. Si ita est, si nimis multi dies praetereunt sine ullo commentario, desistam...
1 octobre 2005

Multi sunt vocati...

“Multi sunt vocati, pauci vero electi” (Vide Paginas Roseas Lexici Larousse VPRLL). Etenim, cum hunc diarium scribere incepi, exspectabam me multos lectores habiturum, qui mihi missuri essent commentarios suos, si possent, Latine. Sed adhuc soli duo,...
30 septembre 2005

EUREKA

Eurêka : Gratias tibi agimus maximas, optima Thalia, quod explicasti nobis commentarium tuum de grano salis praecedente et de altero grano in te sito. Dico: nobis, nam Ferenunquam erat tam anxius quam ego de significatione verborum tuorum. Debemusne intellegere...
29 septembre 2005

Errare humanum est

Errare humanum est (VPRLL): In diario hesterno, die Mercurii, in paenultima linea, scripsi 'ab omni pectore', scribere volebam: 'ab IMO pectore'. Mea culpa ! Sed est aliquid majoris momenti. In commentario suo, cum titulo “ Non, Non ”, Thalia scripsit...
28 septembre 2005

Nexus

Vehementer me movit, quod tu, care Ferenunquam, inscripsisti diarium meum inter nexus (cf 'connexion') tuos. Video te quaesivisse in lexico Latino quid 'lien' significaret Animadverte hoc verbum 'lien' pertinere ad eamdem radicem, quam invenimus in lingua...
Publicité
Publicité
<< < 10 20 30 40 50 60 61 62 63 > >>
latine
Publicité
Publicité