Errare humanum est (VPRLL): In diario hesterno, die Mercurii, in paenultima linea, scripsi 'ab omni pectore', scribere volebam: 'ab IMO pectore'. Mea culpa !
Sed est aliquid majoris momenti. In commentario suo, cum titulo “ Non, Non ”, Thalia scripsit (versio Latina) : “ Praenomen meum est Thalia, cum grano salis praecedente et grano simplici (?) intus ”. Legi, relegi, re-relegi hunc commentarium. Intellegere non potui. Fortasse sum stupidus ! Quid significat titulus "Non Non" ? Quare non, non ? Et quid significat hoc granum salis praecedens, praecedens quid ? praenomen ? Et hoc granum simplex (id est: non salis) ? Et ubi, intus ? In praenomine ? In Thalia ipsa ? Explica, quaeso, optimaThalia, quid dicere volueris. Miserere mei : Si non explicas, dormire non potero...
Si Ferenunquam noster habet explicationem, eam audire (vel potius legere) mihi valde placebit. Idem dico aliis lectoribus (si inveniuntur!)
Valete, optimae lectrices, optimi lectores, et quietam noctem habete!
Pastrix