Nullus commentarius ! Nulla lectrix, nullus lector commentarium misit. Etiam fidelissimi Thalia et Ferenunquam nihil rescripserunt. Fortasse eis molestus factus est diarius meus. Si ita est, si nimis multi dies praetereunt sine ullo commentario, desistam scribere. Nam quare scribam si nemo me legit ? Sed fateor me tristem fore, si cessare debeo. Consuetudo est secunda natura, dixit Cicero. Consuetudo scribendi aliquot lineas, anteque eam dormitum, facta erat mihi secunda natura. Debebo alteram consuetudinem invenire...Quam ?
Valete, optimae lectrices, optimi lectores. Et quietam noctem agite.
Pastrix.