Verum est quod dicitis, Thalia et Ferenunquam, scilicet linguam Latinam esse quasi mortuam. Sed mortui ad vitam revocari possunt, fortasse non corporaliter, sed certe spiritualiter. Ut philosophi, poetae, pictores, musici, et alii. Opera Vivaldi, exempli gratia, fere omnia evanuerant, et nomen ejus in oblivionem fere ceciderat : nunc est inter celeberrimos musicos saeculi sui. Stendhal, ille scriptor, dixerat, cum adhuc vivebat, se gloriam consecuturum multis annis post suam mortem. Sperabat enim libros suos lectum iri anno ...1935 ! . Nunc numeratur inter optimos scriptores Gallicos.. Quod ad linguas pertinet, nonne vidimus nostris temporibus linguam Hebraeam, post duo milia annorum, ad vitam revocatam esse. Cur tale miraculum non eveniat linguae Latinae, quae fuit tam multa saecula lingua communis omnium litteratorum Europaeorum, ut reviviscat ?
Valete, optima Thalia, optime Ferenunquam, et vos omnes, lectrices et lectores fideles, quos non cognosco : bonam noctem vobis opto
Pastrix