5 octobre 2005
Mercurius
Hodie est dies Mercurii. O Mercuri, miserere mei. Tu es deus communicationis, ergo debes me adjuvare et facere ut diarius hic inveniat lectrices et lectores. Ubi sunt ? Ei, qui erant, Thalia et Ferenunquam, evanuerunt... Graecis, o Mercuri, fuisti Hermes, qui, inter alia munera, ducebas animas mortuorum ad ripas fluminis Stygis et revelabas mysteria vitae, et ea de causa, cognominatus es Trismegistus, id est: Ter Maximus. Apud Aegyptios, vocabaris Thoth, inventor scripturae hieroglyphicae. Haec tamen non scribo litteris hieroglyphicis, neque symbolis hermeticis, sed modo electronico, sine mysterio. Omnes ea legere, et eis respondere possunt. Tuum est, quicumque vocaris, Mercuri, Herme, Thoth, communicationi meae praeesse, et hortari lectores ad commentarios mittendos.
Vale, Mercuri. Valete omnes qui haec legetis. Salutem vobis dico plurimam.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
F