“Multi sunt vocati, pauci vero electi” (Vide Paginas Roseas Lexici Larousse VPRLL). Etenim, cum hunc diarium scribere incepi, exspectabam me multos lectores habiturum, qui mihi missuri essent commentarios suos, si possent, Latine. Sed adhuc soli duo, una lectrix, unus lector, mihi responderunt (Gallice). Sed QUALES ! Una, dignissima cognomine suo, nam se vocavit THALIAM, Musam Comoediae, mihi mittit commentarios jocorum et facetiarum plenos, quos legens risum meum continere non possum (mdr). Alter autem, qui FERENUNQUAM se vocat, habet ipse diarium suum imaginibus nubeculatis ('Gallice: 'bandes dessinées') ornatum, quem omnibus lectoribus meis ardenter commendo. Cum his duobus lectoribus, quanquam non habeo quantitatem, inveni certe qualitatem egregiam. Gratias eis maximas ago, et spero multos alios cum eis brevi tempore se conjuncturos...
Valete omnes et somnia jucunda videte.
Pastrix