Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
3 octobre 2005

Luna et Sol

Luna et Sol se occultaverant. Nunc rursus apparuerunt. Apollini et Minervae gratias ago. Admiratus sum sapientiam Thaliae in commentario quem scripsit. Mihi placuit quoque responsum nostri Ferenunquam. Optimi amici ambo sunt, et contentus esse debeo tales lectores habere. Verum est, patientiam necessariam esse ei, qui diarium suum per aëra mittere incepit. Sicut naufragus qui lagoenam jecit in mare, sperans aliquem eam inventurum et chartae suae in lagoena positae responsurum, sicut Robinson ille nauta in insula sua deserta, paratus sum exspectare multum temporis sine desperatione, et ego habeo plus quam unum socium, plus quam unum Venerisdiem, deam Lunam habeo et deum Solem. Ne fiat eis eclipsis ! Valete, optimi amici, ad crastinum diem Martis. Et bene dormite. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité