Vehementer me movit, quod tu, care Ferenunquam, inscripsisti diarium meum inter nexus (cf 'connexion') tuos. Video te quaesivisse in lexico Latino quid 'lien' significaret Animadverte hoc verbum 'lien' pertinere ad eamdem radicem, quam invenimus in lingua Graeca : 'splên', et in lingua anglica 'spleen'. Ergo spero te non lienosum fore. Videbimus num novi lectores nunc venturi sint. Gratias tibi ago maximas.
Tibi quoque, optima Thalia, ago gratias maximas pro tua fidelitate. Securus sum te brevi tempore intellecturam omnia quae scribo Latine. Noli turbari ullis procellis, sive vocantur Katrina, sive Rita. Mane tuo statu semper.
Nihil habeo quod scribam.
Vos 'ab omni pectore' (videte paginas roseas lexici Larousse: abbreviatio: VPRLL) saluto. Valete.
Pastrix

'