Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

30 novembre 2008

De diurnario Gallo a biocolytis male tractato

In omnibus actis diurnis Gallicis narratur quod evenit cuidam diurnario Veneris die proximo. Is scilicet accusabatur propter calumniam erga quemdam hominem in actis diurnis quae gerit a lectore quodam insertam (cujus criminis si quis reus a judice declaratur,...
Publicité
Publicité
23 novembre 2008

MARTIALIS EPIGRAMMA IN SARCOZIUM

Ardalio noster huc et illuc cursitare non desinit : Fruticem visitat, Putino blanditur, Georgio Brown gratulatur, Angelam osculatur. Vix eum audimus aliquo loco versari, cum legimus eum alio jam abiisse. Haec extra fines. In Gallia vero ubi, antequam...
16 novembre 2008

Rerum status mirandus et singularis

Post praesidis Obamae electionem, status Americanae Reipublicae valde mirandus et singularis ceteris quidem populis terrae merito videri potest. Etenim ubique terrarum, ut primum novus praeses vel primus administer populi suffragiorum majorem partem tulit,...
10 novembre 2008

NUNC EST BIBENDUM !

Nunc est bibendum, nunc pede libero // pulsanda tellus ! Mox enim depelletur Frutex ex Alba Domo, ejusque in locum succedet Obama. Cujus victoria non solum in America, sed ubique terrarum celebratur quasi non unius populi candidatus fuisset, sed orbis...
28 octobre 2008

EPIGRAMMA

De Sruthocamelo, argentario et moecho Argentarius exardebat Struthocamelus --Femellam juvenem, sub dicione sua. Quam futuit tandem, dicunt, absente marito : --Auri vincit amor, teste Jove et Danae. Pastrix
Publicité
Publicité
19 octobre 2008

Multiformis histrio

Nos quidem Galli fortunati sumus. Praesidem habemus chamaeleonte magis versicolorem, Proteo mutabiliorem, quolibet histrione peritiorem, qui in eodem theatro vicissim diversas partes agere valeat, modo regis superbi, modo civis humilis, nunc viri sene...
13 octobre 2008

AVE REGINA PECVNIA DECOCTVRI TE SALVTANT !

Argentarii in toto terrarum orbe, propter imprudentiam et avaritiam suam, decocturi sunt. Et iidem, qui, nuper, negabant Respublicas debere negotiis suis se immiscere, et totam libertatem sibi vindicabant pecunias mutuandi, fenerandi, collocandi, transferendi,...
5 octobre 2008

De philarchia seu de cupidine imperandi

Narratur olim in Imperio Turcico persaepe evenisse, ut, si Imperator (vel Sultanus) sentiebat tumultum civilem aliquem impendere atque imminere adversus auctoritatem suam propter vectigalia graviora, vel annonae penuriam, vel injuriam quamlibet populo...
28 septembre 2008

PrAEvidere, prOvidere

Quando sciet homo a periculis se tueri quae praevidere scit ? Nunquam antea potuit homo accuratius praevidere pericula sibi imminentia. Si de tempestate agitur, homines scientiae meteorologicae periti de imbribus, de sole, de temperatura, de procellis,...
21 septembre 2008

Ecclesiae Filia maxima natu

Quoties Gallia a Pontifice Romano visitatur (quod nuper iterum accidit), acta diurna cognomen hujus nationis commemorare solent, quod ante plus quam mille quingentos annos ei tributum est, cum vocata est Ecclesiae Filia maxima natu. Cur ? Quia anno CCCCXCVI...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité