Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

16 mars 2007

De Johanne Secundo

Totum diem egi Latinae linguae studendo, vel potius poëtae cuidam neo-latino sexti decimi saeculi, nomine Johanni Secundo, cujus opera grex quem participo editurus est cum versione Gallica. Opus haud leve. Hic poëta, quanquam adhuc fere adulescens mortuus...
Publicité
Publicité
14 mars 2007

De Idibus Martiis

Cras scribere non potero. Itaque hodie commemorabo Caesaris necem. Persona fuit multiplex. Primum in eo quod ad mores suos pertinet : nonne appellatus est "omnium mulierum vir et omnium virorum mulier" ? Quis principum nostrorum praesentium aut praeteritorum...
13 mars 2007

Muri...

In Ephemeride Latina lego "ultimum murum dirutum esse". Agitur enim de muro qui Nicosiam urbem Cypriam in duas partes dividebat inter cives Turcice et Graece loquentes. Sed si bene intellexi nuntium quod legi in actis diurnis, murus quidem dirutus est,...
11 mars 2007

Lingua mendax...

"Lingua mendax et dolosa,// Lingua procax, venenosa,// Lingua digna detruncari // Et in igne concremari //" canitur in carmine quodam Burano. Haec verba mihi in memoriam occurrerunt, cum praesidem nostrum hodie vesperi audirem populo Gallico valedicentem....
9 mars 2007

De Dea Viriplaca

Hanc historiolam excerpsi ex Valerii Maximi Dictis Factisque Mirabilibus, qua demonstratur quomodo Romae jurgia inter virum et uxorem orta expediri potuerint, ante quam crearentur qui "consiliarii conjugales" hodie vocantur : " Quoties inter virum et...
Publicité
Publicité
7 mars 2007

Mulieres

Cras dies mulieris celebrabitur. In toto terrarum orbe. Quo modo ? Puto quamque terram suo modo singulari eum celebraturam. In Europa fient multi conventus, ubi iterabuntur longae orationes quibus laudabuntur feminae, et deplorabitur inaequalitas adhuc...
6 mars 2007

Sextus ubi ...

"Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum // Phoebus et alatis aethera carpit equis ...//" Sic Ovidius diem mensis Martii sextum in Fastos suos inducit. Ejus enim tempore hic dies festus erat, nam erat anniversarius accessionis Augusti imperatoris ad...
5 mars 2007

De optimo medico

Nuper legi in biographia Marcelli Proust, illustrissimi scriptoris Galli praeteriti saeculi, cujus opus celeberrimum inscribebatur "De quaerendo tempore amisso" (Gall.A la recherche du temps perdu) eum nulli medico confidere se posse, nisi ei qui eodem...
4 mars 2007

De petitione principatus

Nemo est linguae Latinae studiosus qui ignoret illam epistulam quam fertur Quintus Tullius Cicero ad fratrem suum Marcum scripsisse sub titulo "commentarioli petitionis", in qua consiliis suis se eum velle adjuvare profitetur ad petendum consulatum. Estne...
2 mars 2007

Centones

Hodie adfui lectioni professoris cujusdam Anglici, nomine Hugonis Tucker, de centonibus Laelii Capilupi, poetae neo-latini Itali Saeculi sexti decimi. Sed quid est cento ? inquietis. "Centones dicuntur vestes a variis panniculis ac diversis etiam interdum...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité