Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 octobre 2008

Multiformis histrio

Nos quidem Galli fortunati sumus. Praesidem habemus chamaeleonte magis versicolorem, Proteo mutabiliorem, quolibet histrione peritiorem, qui in eodem theatro vicissim diversas partes agere valeat, modo regis superbi, modo civis humilis, nunc viri sene sapientioris, nunc adulescentis amore capti, tum divitis divitum amici, tum pauperum memoris. Nobis nihil prorsus opus est aliis histrionibus, ille unus nobis satis facit. Itaque neminem alium in scaena aspicere libet, et si forte alius comoedus apparet, nemo est qui eum respicere vel audire cupiat. Quid enim nobis prodest, inquimus, habere nescio quot administros, quos vix aspicimus ut umbras vagantes in postscaenio, cum coram habeamus illum omniscientem, omnitenentem, omnipotentem, sicut deus ex machina, qui omnia problemata solvere sciat, et omnibus quaestionibus responsa recta solus habeat. De minimis non curat praetor, ait proverbium. At praetor noster aliquando magis de minimis quam de maximis curat. Si quidam adulescentes inconsulte et certe impudenter, occasione pedifollii oblata, canticum Massiliense (i.e. hymnum nationalem Gallicum) sibilis perturbant, haec res quam aliis temporibus moderatores ludi nullo negotio expediissent. ad praesidem statim defertur, tempore ipso quo ille maximi momenti curis cum principibus Europae occupatus est. Nihilque restat miseris administris quam ut domini verba, psittacorum more iterentur, vix syllaba una aut altera mutata… Quousque tandem ? Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité