Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 octobre 2008

De philarchia seu de cupidine imperandi

Narratur olim in Imperio Turcico persaepe evenisse, ut, si Imperator (vel Sultanus) sentiebat tumultum civilem aliquem impendere atque imminere adversus auctoritatem suam propter vectigalia graviora, vel annonae penuriam, vel injuriam quamlibet populo illatam , vel calamitatem quamdam inexspectatam, vel etiam ea causa sola quod plebem, semper rerum novarum cupidam, taedebat vitae miserae quam agebat, si igitur Sultanus timebat ne seditio in populo erumperetur, omnes motus mox sedare sciret , publice significando se ipsum nullius rei conscium fuisse, culpamque omnium scelerum conjiciendo in primum ministrum suum, quem Turcice Magnum Vizirum vocabant. Qui extemplo, fuste severe percussus, e Palatio contumeliose expellebatur, plebique tradebatur quibusvis suppliciis excruciandus. Animo fingere facile est, quam gratum apud populum fuerit istum Magnum Vizirum manibus et uncis dilacerare, qui tamdiu eum contempsisset et crudeliter tractasset, et contra quantis extulerit laudibus illum Sultanum, qui denique vindicem suarum injuriarum se praebuisset ! Mox tamen Sultano necessarium videbatur novum Magnum Vizirum invenire, qui in prioris locum succederet. Fortasse quis putet id difficile fuisse, propter mala quae illi alteri nuper accidissent. Minime, nam complures optimates ad Palatii fores quasi in ordine, ut ita dicam, jam exspectabant, quorum unusquisque sperabat se ad hoc munus electum iri, scilicet antecessoris sui supplicio nequaquam deterritus ! Adeo cupidi potestatis sunt quidam homines, ut omnia pericula obire parati sint, ut ad temporis saltem momentum aviditatem suam imperio potiundi satiare sibi liceat ! Imperium Turcicum jamdudum e medio sublatum est, sed eadem insania qua Viziri impellebantur ad omnia pericula adeunda, dum imperio aliquantulum temporis fruerentur, nonne etiamnunc permulti, in toto orbe terrarum, graviter affecti videntur ? Quod eo mirabilius cuivis sana mente praedito videri debet, quo in dies impotentiores se praebent res publicas recte gerendi, et plerumque, ut Sandra nostra rectissime scripsit, inutiliores similioresque statuis salis…. Valete, lectores lectricesque optimae, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
Je me suis réveillé au milieu de la nuit et de la lecture des fichiers anciens, j'ai trouvé une collaboration à vous, datée environ avril 2006. J'avais oublié d'en envoyer. La voilà:
(J'espère qu'un jour je réussirai à achever la pleine maîtrise de la langue française et latine (ma langue maternelle est l'espagnol)

Post duos et dimidio annos, ecce nunc invenio electronicam epistolam quia oblitus fuit mittere tibi illo tempore. Quomodo insomne sum hodie feria V, quarta vigilia surrexi a lecto et hoc inveniens, ecce nunc mitto tibi:

“Video, magna alacritate cordis mei, nomen meum non oblitus est, et in indice tuo me invenio - «Josephus Benignus 2/04/06» – Noli putare me a pagella tua sectatus sum.
Lamentabiliter, paucos dies post nuntium meum in aprile sanitas mea deficit, et valetudinarium ductus fui. Medici diagnosticaverunt me coronariam deficentiam et subjectus fui ad operationem cordis, unum pontem [by-pass] me fecerunt, et ibi permansi menses tres.”

serieux j'ai adoré ton article, il est trop bien, c'est vraiment trop bien fait, latin powa!!! j'adore quoi, le latin c'est vraiment trop bon!!!

Gloire au langue morte!!!
latine
Publicité
Publicité