In omnibus actis diurnis Gallicis narratur quod evenit cuidam diurnario Veneris die proximo. Is scilicet accusabatur propter calumniam erga quemdam hominem in actis diurnis quae gerit a lectore quodam insertam (cujus criminis si quis reus a judice declaratur, ad carcerem damnari minime potest, sed tantum multa multari). Veneris die ergo subito hora sexta et dimidia mane pulsatur violenter janua domus ejus, qua intrant non sine tumultu manus armata biocolytarum qui eum jubent ilico se vestire et se sequi, manibus rite vinctis, quasi esset unus ex periculosis latronibus vel tromocratis qui in pelliculis Americanis vi et violentia a vigilibus apprehenduntur. Et omnia haec coram duobus liberis diurnarii decem et quattuordecim annos natis, strepitu et clamoribus e somno subito excitatis. A custodibus armatis stipatus inclementer ducitur ad stationem biocolytarum, ubi statim jubetur omnes vestes deponere, et etiam, subligaculo a clunibus paulum depresso, ter tussire, ut solent tractari scelerati quos suspicantur aliquid in foramine culi celare voluisse ! O turpis foedaque condicio ! Et omnia haec inter contumelias et irrisiones istorum qui se vocare non dubitant ‘custodes pacis’…Postea periculosus ille sceleratus ad judicem ducitur quae (nam est judex sexus feminini) eum plus quam quattuor horas retinet, ne sinens quidem eum advocare patronum (quod per legem licere solet). Denique tandem a custodia liberatur, postquam tamen iterum nudatus eodem modo contumeliose a biocolytis tractatus est.
Haec historia, ut dixi, narrata est in omnibus actis diurnis, semper, etiam in foliis cum Caudicis regimine consentaneis,
cum indignatione non simulata. Attamen neque praeses, neque administra rerum interiorum, neque administra Justitiae dignati sunt suam opinionem proferre, iidem qui, etiam de minimis rebus, quid sentiant declarare festinare solent….

Pastrix