Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 septembre 2008

Ecclesiae Filia maxima natu

Quoties Gallia a Pontifice Romano visitatur (quod nuper iterum accidit), acta diurna cognomen hujus nationis commemorare solent, quod ante plus quam mille quingentos annos ei tributum est, cum vocata est Ecclesiae Filia maxima natu. Cur ? Quia anno CCCCXCVI (496), rex Francorum tunc temporis, nomine Chlodovechus (quod nomen barbaricum deinde mutatum est in Clovis, et mox in Louis), postquam in proelio quodam, auxiliante Deo uxoris suae, (ut ipse quidem credidit et affirmavit), hostes vicerat, episcopum nomine Remigium baptizare se cum tribus milibus militum jussit. Sed de illa historia quid nunc superest ? Nam jussis Ecclesiae, in rebus quidem praecipuis quae ad cultum dominicarium, ad mores sexuales, ad Sacramentorum usum pertinent, tantum parere dicuntur duodecim Galli e centum (Latinius : duodecim centesimae Gallorum), ceteris, etiam iis qui baptizati sunt, de iis rebus prorsus nihil curantibus. Adde quod is ipse, qui praeest rebus illius Filiae maximae natu Ecclesiae, duo divortia fecit (quorum unum tempore ipso quo jam praeses erat), neque unquam duxit uxorem ritu catholico (quod eum non impedivit quominus canonici cathedram coram Ejus Sanctitate in templo Laterano occuparet ), et quod Administra Justitiae ipsa Rachida Dati nomine, non solum Mahometana est, sed publice confessa est se praegnantem esse, (quanquam caelebs est), dum patris nomen patefacere non curat. Non quod ego quidem reprehendam quae ille vel haec in vita sua propria fecit facitve, nam libertatem cujuslibet prorsus probo, — nisi quid aliis nocet—, sed valde miror quid supersit de illa magnifica (ut credunt !) appellatione quae facit Galliam Ecclesiae filiam maximam natu ! Valete quam optime, carissimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Profana Gallia, optime C.Dexter ? Utinam recte dicas !
C
Gallia, ut scripsisti, maxima natu Ecclesiae filia dicta est, sed hoc nomen ab annis Rerum Novarum perdidit. Nunc res publica nostra profana est et omnes religiones privatim coluntur.

Sunt nova saecula Galliae cui vir Hungaricus vel Pannonianus origine qui uxorem Italicam duxerat praeest. Quae sors Romae antiquae fuit, cujus ultimi imperatores Pannoniani duces fuerunt.

Salve.

C. Dexter
latine
Publicité
Publicité