Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 octobre 2008

AVE REGINA PECVNIA DECOCTVRI TE SALVTANT !

Argentarii in toto terrarum orbe, propter imprudentiam et avaritiam suam, decocturi sunt. Et iidem, qui, nuper, negabant Respublicas debere negotiis suis se immiscere, et totam libertatem sibi vindicabant pecunias mutuandi, fenerandi, collocandi, transferendi, ut cuique libebat, subito decoctionem universam timendam esse clamant,et fore ut debita creditoribus suis solvere non possint, quod ad calamitatem inauditam cunctas terras adducet, et imprimis civitates, ut aiunt, maxime progressas, in America et Europa. Statim praesides et gubernatores inter se congrediuntur, et miseras argentarias pecuniis publicis decernunt adjuvare: in Europa, exempli gratia, mille et quingenti biliones Euronum e fisco publico argentariis donabuntur, ut possint, si necessarium, debita sua solvere. Item in America septingenti biliones dollarorum ad idem negotium parati sunt. Ita ut culpa paucorum ditissimorum hominum non a semetipsis, sed a multitudine civium innocentium maximo pretio compensetur. Robertus ‘Cucullus’ (vel ut Galli dicunt : Silvicola’) olim a divitibus sumere solebat quod pauperibus distribueret, nunc vero Frutex, Caudex et alii a pauperibus sumere malunt quod divitibus largiantur. Et quid dicunt populi ? Tacent et solvunt. Felices pastores qui tam faciles oves pascunt ! Valete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
trop bon le latin
j'adore!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!
c'est génial :)
A
pessimum est perdere divitia quae obtunuimus per multos annos in una dies; sed forsitam, mundum est ipsum; homines mutant, sed nullo modo sententiae et existimationes;
dives omnia habent, atque reliqui homines supervivendi sunt in mundo hostile.
quid accidet cras de euris nostris?.
expectandum erimus cum certo metu. forsitam cras veniet dies melior per humanitate tota
I
Recte dicis, optime Pastrix. Hoc tempus insanum iniquumque est -- ut semper fuit, ut semper erit --. Hodie tamen quid nobis, ante tantam perturbationem, faciendum est? Possumusne, miserae oves, res mutare?

Vale.
latine
Publicité
Publicité