Quando sciet homo a periculis se tueri quae praevidere scit ?

Nunquam antea potuit homo accuratius praevidere pericula sibi imminentia. Si de tempestate agitur, homines scientiae meteorologicae periti de imbribus, de sole, de temperatura, de procellis, compluribus diebus antequam eveniunt, nos monere valent. Immo si de futuris calamitatibus quae orbi nostro imminent agitur, ut caloris incrementum, montium gelidorum fusura, specierum multarum animalium exstinctio, ceteraque pericula quae hominum vitae impendunt, multis annis ante quam eveniunt ea praevidere possunt, et id haud minus accurate quam tempestatem crastinam. Idem accidit cum de 'procellis argentariis' agitur, nam homines harum rerum periti jamdudum praeviderant malum exitum habituram eam quam vocarunt crisim ‘subpraemiorum’ quae ante nonnullos menses argentarias in America, deinde alibi perculit. Nemo tamen illi calamitati praenuntiatae obstare conatus esse videtur. Nunc enim accidit quod timebatur : fora argentaria jacent, tumultus mercatorius (ut dicunt) per totum orbem diffunditur, ruina etiam privatis huminibus ubique terrarum imminet. Frutex desperanter conatur adjuvare argentarias vectigalibus novis e civibus suis exigendis. Gubernatores vero nostri interea affirmant nullum periculum nobis Gallis imminere, cum argentariae nostrae firmiores sint quam ut labefieri possint, ut affirmavit nostra administra aerarii. Iterum methodo illa ex Doctore Coué appellata utuntur, qua creditur quilibet morbus curari posse, si aegro persuades eum aegrum non esse. Si revera Galli adhuc tam vituli sunt, quam Carolo Gallico quondam visi sunt, fortasse haec methodus contra omnem exspectationem succedet…...
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix