Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 novembre 2008

MARTIALIS EPIGRAMMA IN SARCOZIUM

Ardalio noster huc et illuc cursitare non desinit : Fruticem visitat, Putino blanditur, Georgio Brown gratulatur, Angelam osculatur. Vix eum audimus aliquo loco versari, cum legimus eum alio jam abiisse. Haec extra fines. In Gallia vero ubi, antequam electus esset, civibus maria montesque pollicebatur, nunc autem fere nihil evenire videtur : parturiebant montes, natus est ridiculus mus.. Ingentes mutationes in Re Publica faciendas cottidie nuntiabat, et adhuc cottidie jactitat. Nihil fit. De quolibet eventu, vel minimo, sententiam suam, ante peritiores, profert, administris suis ne consultis quidem. Interea, dum magistratus, carcerum custodes, vigiles, magistri, operarii, ministri publici, agricolae, omnium fere classium cives urbium vias implent, reclamationesque suas alta voce proferunt, auribus surdis omnes excipit, sed promittit se res omnes ita mutandas curare, ut omnibus satisfaciat… At nihil mutatur, nisi in pejus. Quam bene in Caudicem nostrum cadit hoc epigramma a Martiale sumptum (III,79), nomine solo vix mutato : Rem peragit nullam SARCOZIUS ; inchoat omnes : Hunc ego cum futuit, non puto perficere. Priori certe versui, fere omnes assentientur. De altero autem, duae C. (et quaedam aliae ?) consulantur… Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
O
Cur 'duae C. consulanrur ? Cur non potius 'duo c...i' ? Nonne hi sunt, in hac re, expertissimi, et in primis consulendi ?
I
Praeses noster, more scuriorum in cavea, frustra currit. Sine dubio ridiculus est. Comoedia tamen calamitosa alterae factionis non solum ridicula sed etiam contemnenda est. Itaque, nulla factione adversante, Sarcozius quiete se gerit.
A
ut gemimus omnes audatiam gubernatorum nostrum!
Qui stulti sunt, illi aut populi sui qui eos eligerunt?
Paucis ante mensis, turba acclamabat novum praesidem electum, hodie erubescit illo.
Fortasse cras flebimus cum lacrimis in Europa decreta novi inquilini Albae Domi, dum laudamus eum in hoc tempore.
Saepe, homines versati in re publica, mutant cum obtinent imperium; forte ita semper fuerunt.
Ut actores in scaena, gerunt duas facies, dum gentes errant semel et saepius, cum credent certa fide eorum promissis.
In novarum rerum temporibus, oportet principes gentium spem vocent, vel habeamus nova comitia atque mutemus personas
N
Nicolas tuus Angelam osculatur, Frutex noster umeros tractavit. Quam difficilis est praesidis Germanorum vita, quippe cui tot sit petitorum caterva et amore et potestatis cupidine ardentium!
L
Assentior et Martialis nostri istud aliud (nomine solo mutato) Epigramma augeo:

Quid narrat tua moecha? Non puellam
Dixi, SARCOZYLION. Quid ergo? linguam. (III,84)

PS: Honni soit qui mal y pense
latine
Publicité
Publicité