Post praesidis Obamae electionem, status Americanae Reipublicae
valde mirandus et singularis ceteris quidem populis terrae merito
videri potest.
Etenim ubique terrarum, ut primum novus praeses vel primus
administer populi suffragiorum majorem partem tulit, statim Rei
Publicae habenis potitur, dum antecessor ejus, quasi fovea
quadam haustus, e conspectu removetur. Ita res se habent in
omnibus nationibus in quibus quidem electiones democraticae, ut aiunt,
constituuntur. Non tamen ita in America, ubi praeses, a populo
repulsus, non ideo desinit Reipublicae gubernaculum retinere,
per plus quam decem longas hebdomadas, non sine summo periculo,
si forte praeses ille (nempe nondum potestate orbatus !) audacter
se gerere vult, exempli gratia si jubet aëronaves suas terram
alienam pyrobolis aggredi, ut nuper fecit Frutex in Syria et in
Pakistania.
Etiam magis mirum quoque nobis quidem videri potest, quod
in congressu praesidum Viginti ditissimarum civitatum, qui
in America his diebus habebatur, solus aberat …Americae novus
praeses Obama, ad quem quidem munus pertinebit exsequendi,
aut non exsequendi, mandata illius congressus, dum interea coetui
aderat, —immo praeerat—, Frutex ille cui nulla potestas post paucas
hebdomadas exsistet cujuslibet consilii suscipiendi….
Quanquam vero tale exemplum in nulla hodierna civitate exstat, ne
obliviscamur paene simili modo res se habuisse olim Romae tempore
Reipublicae, ubi item novi consules eligi solebant aliquando
a mense Julio, quanquam munus suum Kal. Jan. demum suscipere
debebant. Qui interea tamen, consulum designatorum titulo,
in Senatu sedebant, ubi ante ceteros sententiam rogabantur a
consulibus tunc in potestate de omnibus rebus de quibus statuendum
erat…

Pastrix