Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

21 août 2006

Gratias

Gratias tibi, optime THERSITES, quod ad memoriam meam revocasti nomen hujus coloniae Hispanicae ubi murum illum pudendum vel turpissimum aedificaverunt ad prohibendos Afros vicinos ab accessione ad id quod putant esse paradisum terrestrem, si cum patria...
Publicité
Publicité
20 août 2006

Spes ?

Spes adhuc tenuissima est, fore ut arma omnino taceant in Libano. Nam cottidie aliquid accidit quod indutiis minatur. An adventus aliquot "galearum caerularum" (ut vocantur milites qui a Coadunatis Nationibus mittuntur) satis poterit ad restituendam pacem,...
19 août 2006

Muri (bis)

Iis quae NEMO memorat de muro quem Americani, Frutice duce, aedificare coeperunt inter se et Mexico, plane assentior, dum fateor me ejus oblitum esse, cum mentionem faciebam de ea nefasta consuetudine muros aedificandi quam nuper assumpserunt aliquot...
17 août 2006

Muri...muri...

Quondam non sine laetitia immensa omnium gentium, et imprimis Germanorum, dirutus est murus qui urbem Berolinum in duas partes dividebat, et vocatus erat Murus Turpissimus. Omnes homines illo tempore clamabant : Jam nolumus ullum murum qui dividat urbes,...
16 août 2006

Uter vicit ?

Denique tandem in Libano arma tacuerunt ! Armistitium est, an indutiae ? nescitur. Post plus quam mensem proeliorum cruentorum, post plus quam quindecim milia domuum dirutarum, post plus quam mille Libanenses cives pyrobolis oppressos, post tot pontes,...
Publicité
Publicité
14 août 2006

Colores (bis)

Permulta certe didicimus a lectoribus de significatione colorum, si assimilantur astris et metallis ut NEMO profert : nigrum = Saturnus et plumbum = maestitia; album = Luna et argentum ; rubrum = Mars et sanguis ; caeruleum = Jupiter et laetitia (jovialitas);...
12 août 2006

Colores

Commentarius REGINAE NOCTIS de coloribus mihi renovavit memoriam poëmatis Arthuri Rimbaud, poëtae Galli saeculi praeteriti, cui titulus est 'Vocales', in quo auctor unicuique litteralium vocalium AEIOU (rationem non habuit litterae Y !) colorem suum proprium...
10 août 2006

Humanitas adversus Immanitatem

Recte dicis, o THERSITES, tam dissimilis tuo cognomini, nam multo sagacior et eloquentior quam inimicus tuus Ulixes nobis videris. Spectamus nunc certamen inexpiabile inter humanitatem et immanitatem factum, sed infortunate non est tam simplex quam optaremus....
9 août 2006

Solatium

Magno mihi quidem fuerunt commentarii vestri, carissimi LUDOVICE et REGINA NOCTIS, pro quibus vobis gratias ago infinitas. Nam mihi visi estis assentiri in querela mea. Ego enim maxime sollicitus sum de rerum statu in Libano, in qua terra, ut jam antea...
8 août 2006

Quattuor hebdomadae

Jam quattuor hebdomadae, duodetriginta dies, praeterierunt, ex quo Israëlitae, bello non indicto, invaderunt Libanum, civitatem pacificam, et omnia in ea coeperunt diruere, pyrobolis innumeris in omnes scopos conjectis de aëroplanis, omni discrimine inter...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité