Gratias tibi, optime THERSITES, quod ad memoriam meam revocasti nomen hujus coloniae Hispanicae ubi murum illum pudendum vel turpissimum aedificaverunt ad prohibendos Afros vicinos ab accessione ad id quod putant esse paradisum terrestrem, si cum patria sua misera comparatur. Nomen enim est Melilla. Gratias quoque NEMINI, qui nos commonefecit Americanos murum ejusdem generis et eadem de causa aedificare inter terram suam et vicinum Mexicum. Equidem conicio mox multos alios muros aedificatum iri in omnibus regionibus in quas timebitur ne pauperes invadere conantur.
Gratias tibi quoque, carissime ALBINE, quod nos commones ut Ephemerida Alcuini legamus. Sed noli putare, optime amice, me hujus egregii diarii inscium esse. Quin immo nullus praeterit dies quin id studiose legam. Est enim in ejus symbolis mirabilis varietas, et praesertim sermo Latinus adeo perfectus et absolutus, ut fere deterrere possit lectorem a scribendo ipsum Latine. Idcirco non possum satis hortari lectores qui has lineas legunt, ut illum fontem vere jugem ingenuae Latinitatis quam saepissime adeant. Dummodo postea ne desistant legere quod non tam sollerter iis propono....
Valete, optimi lectores, et optima nocte fruimini...
Pastrix