Iis quae NEMO memorat de muro quem Americani, Frutice duce, aedificare coeperunt inter se et Mexico, plane assentior, dum fateor me ejus oblitum esse, cum mentionem faciebam de ea nefasta consuetudine muros aedificandi quam nuper assumpserunt aliquot civitatum rectores. Est quoque murus alius quem Hispani aedificarunt circum coloniam suam in Africa, cujus nomen hac hora non memini. Propositum semper est idem: prohibere ne homines, qui in patria sua vivere non possunt, in terram vicinam multo ditiorem obrepant. Idem evenit Imperio Romano, cum populi quos vocabant Barbaros conabantur intrare ubi vita iis jucundior et facilior videbatur. Sed nostris temporibus differentia inter modum vivendi duorum mundorum (mundi occidentalis-septentrionalis opulenti et omnibus rebus abundantis, et mundi orientalis-meridionalis ubi homines fame et penuria omnium rerum vitalium opprimuntur) fit in dies semper manifestior et flagitiosior, et, nisi divites se praebent paratos ad impertiendum aliquid divitiarum suarum populis miseris qui ante portas suas fame conficiuntur, non poterunt ulli muri aut ulla vis sistere vel inhibere quod tam vehementer metuunt: irruptionem pauperum in suas terras...
Valete in crastinum.
Pastrix