Spes adhuc tenuissima est, fore ut arma omnino taceant in Libano. Nam cottidie aliquid accidit quod indutiis minatur. An adventus aliquot "galearum caerularum" (ut vocantur milites qui a Coadunatis Nationibus mittuntur) satis poterit ad restituendam pacem, et ad suadendum utrisque partibus ut arma ad summum deponant ? Usque adhuc neutri parati videntur ad repudiandum propositum suum, alteri vindicandi in libertatem non solum terram suam sed cives suos in carceribus hostium jam diu sine judicio inclusos, alteri recuperandi duos milites captos et retentos obsides a pugnatoribus adversariis, et tuendi urbes et vicos suos ab eorum missilibus. Nisi utrique ab illa 'communitate internationali' (usque adhuc fere impotenti !) coacti erunt pactionem conficere (et postea servare) de his rebus, nisi quoque ejusdem generis pactio confecta erit in Palaestina ipsa, non poterit haec regio haberi pacata et secura. Utinam hoc cruentum et immane bellum, et improbatio quam fere ubique terrarum suscitavit, occasionem praebeat finem ultimum imponendi huic contentioni quae totam illam regionem tot innocentium sanguine per fere sexaginta annos respersit ! Haec quidem in votis sunt...
Valete, omnes lectores et lectrices, et commentariis vestris favere nobis pergite.
Pastrix