Denique tandem in Libano arma tacuerunt ! Armistitium est, an indutiae ? nescitur. Post plus quam mensem proeliorum cruentorum, post plus quam quindecim milia domuum dirutarum, post plus quam mille Libanenses cives pyrobolis oppressos, post tot pontes, vias, officinas, fabricas, non exceptis scholis, nosocomis, aedibus publicis civilibus, eversos, post plus quam decies centena milia incolarum lares suos relinquere coactorum, bellum non indictum inter duas partes omnino impares (inter exercitum omnibus letalibus armis munitum et cives, exceptis aliquot voluntariis pugnatoribus, inermes et imbecilles) tandem finitum esse fertur. Sed utra pars vicit ? Neutra, ut videtur. Sola mors victrix evasit. Hinc regio prorsus devastata, cujus restitutio constabit, si actis diurnis credimus, tribus amplius milliardis dollarorum (quis paratus est solvere hanc ingentem pecuniam ? Num aggressores, quorum tota culpa est, ut deceret ? ), illinc civitas quae, primum in historia sua, prorsus obruere hostes suos non valuit, et coacta est in fine recedere loco, opere (ut aiunt) imperfecto. Re vera, utra pars vicerit, dubium est, sed quis victus sit, omnino manifestum est. Victa est enim illa toties invocata communitas internationalis, quae se prorsus impotentem praebuit se interponendi inter adversarios, ut bellum ab initio impediret...
Valete, carissimi lectores et lectrices, quorum commentariis magnopere delector...
Pastrix