Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 août 2006

Quattuor hebdomadae

Jam quattuor hebdomadae, duodetriginta dies, praeterierunt, ex quo Israëlitae, bello non indicto, invaderunt Libanum, civitatem pacificam, et omnia in ea coeperunt diruere, pyrobolis innumeris in omnes scopos conjectis de aëroplanis, omni discrimine inter domus civium et aedificia publica civilia aut militaria remoto, contra omnia bellorum jura, quanquam gubernatores eorum non desinunt profiteri, cum cynismo incredibili, exercitum suum humanissimum esse omnium exercituum mundi. Fortasse, credo, excepto exercitu Americano ! Qualis magister, talis discipulus ! O turpissimum silentium totius mundi, qui omnia ista scelera spectat, quasi in arena ludum gladatorium, in quo tamen unus ex gladiatoribus omnibus armis praeditus et munitus esset, cum alter nudus et inermis se praeberet praedam facilem feroci suo adversario. De causis hujus belli atrocissimi et sceleratissimi, alias loquemur. Sed quaecumque sint causae, nullo modo possunt, si judex aequus esse vis, excusare innumera scelera ab invasoribus istis commissa. Utinam quodam die poenas facinorum suorum immanium luant ! Valete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
Si el horror fuera amor
la vida tendría otro color...
Si el norte y el sur
unidos estarían
otros colores yo pintaría.
¡Hoy todo es negro!
¡Hoy todo es tristeza!
¿Cómo podremos amar
si hemos perdido el valor de las palabras respetar,perdonar,olvidar, desear y...porqué no
interesar?

Desde los confines de mi mundo donde el amor,la pasión y el valor se funden en uno.

Regina Noctis...
L
"THE HORROR, THE HORROR" (Joseph Conrad, The Heart of Darkness).

Quid magis dicere possumus, Pastrix amice et magister?

Vale. Valete omnes.
Ludovicus
latine
Publicité
Publicité