Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité

latine

4 juillet 2006

Ruri sum

Ut lectoribus et lectricibus ante jam aliquot dies nuntiaveram, nunc ruri sum, procul ab urbe ejusque strepitibus, tumultibus, fragoribus, clamoribus, in villa in Alpibus humilioribus sita, ubi nihil auditur, nisi avium cantus 'mugitusque boum'. Omnia...
Publicité
Publicité
30 juin 2006

De linguis

Carolus Quintus, imperator Germanus et rex Hispaniae, perfecte sciebat omnes linguas quae in usu erant in variis regionibus imperio suo subjectis : Germanicam, Hispanicam, Gallicam, Italicam, Batavicam, aeque callebat. Sed fertur quodam die, cum de sua...
29 juin 2006

Fortunatus sum...

Re vera fortunatus sum, immo fortunatissimus, quod diarium meum allexit tales lectores et lectrices ! Quae varietas in eorum commentariis, quae poësis saepe verbis delicatissimis expressa, quae urbanitas in facetiis, qui affectus et sensus in colloquiis...
28 juin 2006

Mas an femina ?

Haec est quaestio jam dudum inter homines (et deos, ut videbimus!) proposita de mare et femina, uter sit beatior et fortunatior. Olim Graeci, qui de omnibus quaestionibus fabulas vel mythos fingebant, narrabant controversiam quondam natam esse in Olympo...
27 juin 2006

De aliis rebus...

Hac nocte de certamine pedifollico non loquar. Nam dum gaudeo quod grex noster Caeruleus victoriam adeptus est, non possum eodem tempore non dolere quod Hispani, qui haud minus nobis cordi sunt quam Galli, fortuna nimis adversa usi sunt. Itaque de aliis...
Publicité
Publicité
26 juin 2006

De duobus Emmanuelibus

Amicus noster THERSITES, in commentario suo, mentionem fecit doctrinae duorum Emmanuelium, qui sunt Jesus Nzarenus et Kant Regismontanus...Hic, ait Thersites, "sic vivere nos suadebat tanquam si ratio vitae nostrae ratio universalis esset futura". Pulchra...
25 juin 2006

Superbia...

Heri Saturni die 24 m. Junii celebrabatur dies 'Superbiae homosexualium', quo complura centena milia hominum utriusque sexus (vel trium sexuum, nam intererant quoque homines qui transierant ab uno sexu in alterum, qui sese vocant 'transsexuales') per...
24 juin 2006

Victoria !

Heri duos nuntios gratissimos accepimus. Primus est gregem Gallicum in certamine pedifollico vicisse Toganos, qui tamen non habebantur hostes tam timendi, nam jam remoti erant a competitione ! Sed, utcumque res se habebat, Gallis iter suum pergere ad...
22 juin 2006

Musa ex carne et ossibus...?

In commentario suo pretioso Ludovicus noster citat poëmation a Robeno Dario composito cujus ultimus versus sonat : "Optima illa est Musarum, cui sunt caro et ossa ". Musae jamdudum nullae nos visitaverunt. Olim fuit THALIA quaedam quae nobis favebat commentariis...
21 juin 2006

Musica !

Hac nocte in tota Gallia, sed prasertim Lutetiae, et, ut puto, in aliis quoque regionibus Europae ad instar Galliae, celebratur Musica. Ubique in urbe nostra, in omnibus vicis, viis, quadriviis, triviis, compitis, plateis, audiuntur instrumenta et voces,...
Publicité
Publicité
latine
Publicité
Publicité