Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
10 août 2006

Humanitas adversus Immanitatem

Recte dicis, o THERSITES, tam dissimilis tuo cognomini, nam multo sagacior et eloquentior quam inimicus tuus Ulixes nobis videris. Spectamus nunc certamen inexpiabile inter humanitatem et immanitatem factum, sed infortunate non est tam simplex quam optaremus. Nam omnia sunt permixta et confusa. Re vera persaepe immanitas in utraque parte ostenditur, et humanitas fere evanescit. Sed pessimum omnium est quod victimae internecionis et barbariae fiunt, post aliquod tempus, ipsae similes carnificibus suis prioribus vel etiam pejores iis. Haud raro talis casus accidit in historia: nonne audivimus Christianos, vix liberatos a persecutionibus imperatorum Romanorum, ipsos coepisse persequi, interficere eos quos vocabant paganos, eorumque templa incendere ? Quanquam in illo casu agebatur de ultione hostium ipsorum qui initium persecutionum fecerant. At contra Judaei hodierni, in omnibus bellis quae susceperunt, non aggressi sunt Germanos qui eos crudeliter tractarant,— quod fortasse non excusari, sed saltem intellegi poterat—, sed Arabes, quorum nulla culpa erat in calamitatibus quas passi erant ! Gratias tibi quoque, REGINA NOCTIS, pro tuis verbis semper plenis amicitiae et amoris... Valete in crastinum, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
Red, the color of the revolution.
Blue, the color of the friendship.
Green, the color of the hope.
White, the color of the peace.
Dis-moi … avec qui ta vie tu te coloreras ?
Peins-moi un monde noir,
peins-moi à une horreur,
peins-moi en Noir,
peins-moi seulement en spectres!
Je cherche entre les visages
un visage convergent,
aber eitel ist es meine Suche…
ich bleibe ohne Licht!.
Langsam und still gehe ich zurück...
Ich habe bedrückt das Herz,
den gebrochenen Geist,
den intensiven Puls,
und bis zur vergessenen Liebe!

Kisses for all and special for Máximus Hispanus my Protected sweet...
latine
Publicité
Publicité