Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 octobre 2005

Media nocte

Media nocte : aliquot lineas scribere debeo in hoc diario. Etiamsi nihil habeo quod scribam. Hoc mihi ipsi promisi cum incepi hoc diarium vel hanc ephemerida per aëra mittere, ante viginti quinque dies. De qua re scribam ? De Dionysio, illo episcopo Parisiensi,...
Publicité
Publicité
8 octobre 2005

Amadeus

O Thalia, optime scis quid sit 'Tibia magica' : Germanice 'die Zauberflöte', Gallice 'la flûte enchantée', opus compositoris celeberrimi Austriaci natione, Amadei Mozart. Ejusdem musici sunt opera alia, ut :' Dominus Johannes', 'Nuptiae Figari', Abductio...
7 octobre 2005

Oceano nox

Oceano nox. Nox atra, nox profunda. Naufragus manet solus in insula sua. Nulla stella in caelo. Neque Luna mensis Ramadan incipientis. Nemo lagoenam ejus invenit. Sed sine desperatione pergit scribere diarium suum ad quem ? ad posteritatem ? ad nepotes...
6 octobre 2005

Mors et Vita

Verum est quod dicitis, Thalia et Ferenunquam, scilicet linguam Latinam esse quasi mortuam. Sed mortui ad vitam revocari possunt, fortasse non corporaliter, sed certe spiritualiter. Ut philosophi, poetae, pictores, musici, et alii. Opera Vivaldi, exempli...
5 octobre 2005

Mercurius

Hodie est dies Mercurii. O Mercuri, miserere mei. Tu es deus communicationis, ergo debes me adjuvare et facere ut diarius hic inveniat lectrices et lectores. Ubi sunt ? Ei, qui erant, Thalia et Ferenunquam, evanuerunt... Graecis, o Mercuri, fuisti Hermes,...
Publicité
Publicité
4 octobre 2005

Eclipsis

Nullus commentarius missus est hodie. Nondum. Fortasse tardius venient. Sed ego non possum exspectare. Debeo scribere nunc, non ut soleo, media nocte. Spero novam eclipsim non eventuram sicut heri, ut Sol abscondat Lunam, aut Luna Solem. Erat tamen eclipsis...
3 octobre 2005

Luna et Sol

Luna et Sol se occultaverant. Nunc rursus apparuerunt. Apollini et Minervae gratias ago. Admiratus sum sapientiam Thaliae in commentario quem scripsit. Mihi placuit quoque responsum nostri Ferenunquam. Optimi amici ambo sunt, et contentus esse debeo tales...
2 octobre 2005

'No Comment'

Nullus commentarius ! Nulla lectrix, nullus lector commentarium misit. Etiam fidelissimi Thalia et Ferenunquam nihil rescripserunt. Fortasse eis molestus factus est diarius meus. Si ita est, si nimis multi dies praetereunt sine ullo commentario, desistam...
1 octobre 2005

Multi sunt vocati...

“Multi sunt vocati, pauci vero electi” (Vide Paginas Roseas Lexici Larousse VPRLL). Etenim, cum hunc diarium scribere incepi, exspectabam me multos lectores habiturum, qui mihi missuri essent commentarios suos, si possent, Latine. Sed adhuc soli duo,...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3
latine
Publicité
Publicité