Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 octobre 2005

Amadeus

O Thalia, optime scis quid sit 'Tibia magica' : Germanice 'die Zauberflöte', Gallice 'la flûte enchantée', opus compositoris celeberrimi Austriaci natione, Amadei Mozart. Ejusdem musici sunt opera alia, ut :' Dominus Johannes', 'Nuptiae Figari', Abductio ex gynecaeo' etc. Tu semper jocaris et ludis. Et propter hoc omnes te amant. In 'Tibia magica' ergo est persona quae vocatur Papagenus, qui desperans de amore suo (amat enim feminam nomine Papagenam), se parat ad committendum suicidium (i.e. mortem voluntariam). Et antequam moriatur, clamat:"Vale, munde false". Non quod velim eum imitari. Longe abest! Tantum volebam exprimere quam solus essem in nocte obscura et nimis quieta, ante ordinatrum meum... Vale, optima Thalia, valete omnes qui me legitis. Bonam noctem vobis opto. Pastrix P.S. Consilium Ferenunquam (ut ornem diarium meum imaginibus feminarum Latinarum allicientium, ex genere quod Anglice 'pin-ups' vocatur) diffcile mihi est sequi, sed ....de hac re cogitabo.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité