Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 octobre 2005

Nuptiae

Mense Martio anni MMI (bis millesimo primo) celebratae sunt nuptiae Domini Bertrandi Delanoï, Majoris Urbis, et Dominae Lutetiae, post ejus divortium cum Domino Johanne Tiberio, antea Majore ejusdem Urbis. Domina Lutetia vestita erat stola longa alba...
Publicité
Publicité
30 octobre 2005

Cur ?

Cur non possumus mutare dies, sicut mutamus horas ? Quidam dies digni essent qui mutarentur. Exempli gratia die Veneris 28 mensis Octobris. Eram fatigatus, aeger, mihi nulla cupido erat scribendi. Itaque nihil scripsi. Hodie, Solis die, validior sum....
29 octobre 2005

Hora mutatur

Hac nocte horam mutabimus. In horologiis nostris Tempus (Antiquus Saturnus, qui irreparabiliter fugere amat) necessario retrocedet una hora. Quid ad nos ? Dormiemus unam horam amplius. Hoc non est neglegendum. Sed quid de vesperibus ? Sol occidet una...
27 octobre 2005

Amor Scientiae

Vos admiror, Thalia (nescio cur scripserim heri Thuliam pro Thalia: errare 'pastricium' est!) et Ferenunquam. Commentarii vestri sunt vera philosophia. De Via (quae est Tao) ad Cosmon, de Luna ad Solem, et de mari ad homines extra-terrestres, navigamus...
26 octobre 2005

Deceptio ?

Cur, optima Thulia (nam tu sola scripsisti commentarium de novissimo meo textu), cur, quando Sol convenit cum Luna, et Tao (id est Via) exspectat Philosophiam, id est Amorem Scientiae, cur deceptio longe non abest ? Explica mihi commentarium tuum. Non...
Publicité
Publicité
25 octobre 2005

Yin/Yang (bis)

Omnes sumus inter Yin et Yang: Yin est Luna; Yang est sol. Yin est nox; Yang est dies. Yin est humiditas; Yang est siccitas. Yin est feminitas; Yang est virilitas. Yin est niger; Yang est albus, etc. Itaque neuter est sine altero. Uterque est necessarius....
24 octobre 2005

Sine Latino

Lector quidam in commentario suo mihi consilium dat addendi versionem Gallicam textui meo Latino. Gratias ei ago maximas pro hoc consilio, quod mihi saepe venisse in mentem fateor. Sed haesito. Videte enim quid acciderit, cum Ecclesia Catholica statuit...
23 octobre 2005

Vir an Femina ?

Verumne est feminas solas "cadere in socolatam cum habent problemata ? Ego fateor me amare socolatam et eam habere remedium si sum melancholicus. Dixi : melancholicus, non melancholica. Ergo sum vir. Sed omnes sciunt homines non esse solum aut viros,...
22 octobre 2005

Socolata

Dicunt docti homines optimum remedium melancholiae esse SOCOLATAM. (Latine enim necesse est ita scribere hoc verbum, quia in hac lingua, ut in Graeco, non est sonus qui Gallice scribitur /ch/ et Anglice /sh/) sed quocumque modo scribitur, socolata est...
21 octobre 2005

Melancholia

Tranquilla esto, optima Thalia: non tacebo. Mihi placet in hoc diario quotidie aliquot verba scribere. Si non facerem, mihi deesset aliquid. Mihi est hoc diarium sicut medicamentum contra melancholiam, illam melancholiam quae exposita est in Magno-Palatio...
Publicité
Publicité
1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité